Apium graveolens Linnaei, "apium hortense" etiam nuncupandum,[1] est esculenta Apiacearum herba biennalis, quae originem ex litoreis Europae septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et paludibus salsis ducit. Altitudinem unius metri attingere potest, foliis pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. Flores sunt albi, 2–3 mm lati, umbellis densis et composites prolatis. Semina sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam culti varietas, subspeciesve nomine Apium graveolens repens, quae pro radice tumida et esculenta colitur.
Biologi sane multas plantas et varias in genere botanico nomine apii componunt, sed et Latinitate classica complures herbae apio significari possunt. Nempe:
Apud antiquos caules apii hortensis non tam magni fuerunt quam hodie, unde similitudo cum aliis herbis maior videbatur quam nobis hodie. Et plurimis quidem haec herbae item adsimulantur. E.g.:
lingua Nomen generale Petroselinum spp. (Heleoselinum) Smyrnium olusatrum Lingua Latina apium petroselinum, oreoselinum heleoselinum, apium rusticum olusatrum, hipposelinum, smyrnion Lingua Graeca σέλινονCum origines apii culturae ignorentur (nam maxime sua sponte crescens legi potest), apium hortense ab antiquissimis temporibus notum fuit. Aegyptii saeculi 16 a.C.n. id ad usum medicinae iam ponebant. In papyris Hearst et Ebers, medicis apium passim commendatur, e.g. praeceptis 291 ad orexin incitandam:
K.t: Ỉwf ḏdɜ 1/16, ỉrp (ḥkɜ.t 1/64), wnšy 1/16, dɜb 1/16, mɜt.t 1/16, ḥnq.t nḏm.t (ḥkɜ.t 1/16 + 1/64) ps ctḫ wnm r hrw.w 4
Aliter: Carnem pinguem 1/16, vinum 5 ro, uvam passam 1/16, ficum 1/16, apium 1/16, zythum dulce 25 ro, elixa, cola, sorbe dies 4
Nonnulli Pharaones Novi Regni serto virenti cincti sepulti fuerunt, ex quibus sertum multis, Thuthanchamun incluso, ex apio collectum fuit.
In Graecia scimus apium diu in usu fuisse. In ipsis tabellis litteris Linearibus B insciptis, reperitur verbum 𐀮𐀪𐀜 se-ri-no. Quod ad archaeologiam attinet, fructus apii in Heraeo Samio a septimo saeculo inveniuntur. Quod ad litteras pertinet, mentio apii tam vetus est quam Homerus, qui herbam bis commemorat:
Graeci et Romani nonnumquam apio utebantur in coronis, praesertim in caerimoniis diis inferis sacris: mortui apio coronati sepeliebantur, sed nonnumquam in aliorum deorum cultu etiam erat in usu.[4] Apium etiam in Mysteriis Corybantum Asiaticorum, Cabirorum, quod ex sanguine patris eorum ortum esse tradebatur.[5]
Moretum "Ac primum, leviter digitis tellure refossa, / quattuor educit cum spissis alia fibris, / inde comas apii gracilis rutamque rigentem / vellit et exiguo coriandra trementia filo."
Apium graveolens Linnaei, "apium hortense" etiam nuncupandum, est esculenta Apiacearum herba biennalis, quae originem ex litoreis Europae septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et paludibus salsis ducit. Altitudinem unius metri attingere potest, foliis pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. Flores sunt albi, 2–3 mm lati, umbellis densis et composites prolatis. Semina sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam culti varietas, subspeciesve nomine Apium graveolens repens, quae pro radice tumida et esculenta colitur.