Coleoptera (ex Graeco κολεός 'vagina' + πτερόν 'ala') sunt cosmopolitus insectorum ordo, maximum specierum notarum numerum habens, circa 25% omnium formarum vitae.[1] Circa 40% omnium specierum insectorum sunt coleoptera, nunc circa 350 000 specierum,[1] et multae species saepissime inveniuntur. Sunt fortasse inter 5 et 8 miliones coleopterorum specierum, descriptarum et nondum descriptarum. Curculionidae, maxima animalium vivorum familia, ad hunc ordinem pertinent.
Coleoptera in omnibus orbis terrarum regionibus habitant, mari et regionibus polaribus exceptis. Plantis et fungis saepe vescuntur, reliquias animalium plantarumque dissolvunt, alia invertebrata comedunt. Aliquae species sunt praeda variorum animalium, avibus mammalibusque inclusis. Aliquae species sunt pestes rusticae, sicut Anthonomus grandis, Callosobruchus maculatus, Leptinotarsa decemlineata, et Tribolium castaneum. Aliae coleopterorum species talibus pestibus vicissim temperant; exempli gratia, coleoptera familiae Coccinellidarum aphidoidea, coccoidea, thysanoptera, et alia insecta consumunt quae ius plantarum sugunt et fruges laedunt.
Coleoptera (ex Graeco κολεός 'vagina' + πτερόν 'ala') sunt cosmopolitus insectorum ordo, maximum specierum notarum numerum habens, circa 25% omnium formarum vitae. Circa 40% omnium specierum insectorum sunt coleoptera, nunc circa 350 000 specierum, et multae species saepissime inveniuntur. Sunt fortasse inter 5 et 8 miliones coleopterorum specierum, descriptarum et nondum descriptarum. Curculionidae, maxima animalium vivorum familia, ad hunc ordinem pertinent.
Harmonia axyridis, familiae Coccinellidarum, species agressiva ex regione Asiae occidentalis, zetema magna in America borealis et EuropaColeoptera in omnibus orbis terrarum regionibus habitant, mari et regionibus polaribus exceptis. Plantis et fungis saepe vescuntur, reliquias animalium plantarumque dissolvunt, alia invertebrata comedunt. Aliquae species sunt praeda variorum animalium, avibus mammalibusque inclusis. Aliquae species sunt pestes rusticae, sicut Anthonomus grandis, Callosobruchus maculatus, Leptinotarsa decemlineata, et Tribolium castaneum. Aliae coleopterorum species talibus pestibus vicissim temperant; exempli gratia, coleoptera familiae Coccinellidarum aphidoidea, coccoidea, thysanoptera, et alia insecta consumunt quae ius plantarum sugunt et fruges laedunt.