dcsimg

Rosa canina ( Latin )

provided by wikipedia LA

Rosa canina (binomen a Carolo Linnaeo statutum) est species plantarum generis Rosae reptans, spinis munita, floribus pulcherrimis et aromaticis, fructibus haud edulibus sed ad condiendum utilibus salutaribusque. Haec species naturá in Europa, Africa boreoccidentali et Asia occidentali crescit. In CFA introducta est necnon Novam Zelandiam: hic autem molestam esse recognoscitur.

Nomen Latinum, iam ante Linnaeum receptum, ex appellatione Graeca antiqua convertitur: Graeci enim κυνόρροδον nuncupaverunt, scilicet "rosa canum", idemque nomen cynorrhodon apud Plinium scriptoresque medicos reperitur.[1]

Notae

  1. "Dog-rose" in The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosam caninam spectant.

Bibliographia

  • Graham G.S., Primavesi A.L. (1993). Roses of Great Britain and Ireland. (B.S.B.I. Handbook, 7.) Botanical Society of the British Isles, London.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Rosa canina: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Rosa canina (binomen a Carolo Linnaeo statutum) est species plantarum generis Rosae reptans, spinis munita, floribus pulcherrimis et aromaticis, fructibus haud edulibus sed ad condiendum utilibus salutaribusque. Haec species naturá in Europa, Africa boreoccidentali et Asia occidentali crescit. In CFA introducta est necnon Novam Zelandiam: hic autem molestam esse recognoscitur.

Nomen Latinum, iam ante Linnaeum receptum, ex appellatione Graeca antiqua convertitur: Graeci enim κυνόρροδον nuncupaverunt, scilicet "rosa canum", idemque nomen cynorrhodon apud Plinium scriptoresque medicos reperitur.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA