dcsimg

Sturnus vulgaris ( Latin )

provided by wikipedia LA

Sturnus vulgaris est species avium passeriformium familiae Sturnidarum. Hic sturnus est circiter 20 centimetra longus, pennis nigris, aliquando punctis albis, cruribus roseis, rostro hieme nigro et aestate flavo. Iuvenes sunt fusciores adultis. Est avis garrula, praesertim cum congregatur, et clamorem non musicum sed varium facit. Facultas eius imitandi apud Plinium, auctores Mabinogii, ac Shakesperium notata est.

Huic speciei sunt circiter duodecim subspecies, quae in habitationibus apertis per Europam temperatam et Asiam occidentalem ova gignunt. Sturnus vulgaris in Australiam, Novam Zelandiam, Canadam, Civitates Foederatas, Mexicum, Peruviam, Argentinam, Falklandiam, Brasiliam, Chiliam, Uraquariam, Africam Australem, ac Viti introductus est.[2]

Apud Plinium

Gaius Plinius Secundus haec de sturnis scripsit:

abeunt et merulae turdique et sturni simili modo in vicina. sed hi plumam non amittunt nec occultantur, visi saepe ibi quo hibernum pabulum petunt [...] sturnorum generi proprium catervatim volare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus.[3]

[...]

cum haec proderem, habebant et Caesares iuvenes sturnum, item luscinias Graeco ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur secreto et ubi nulla alia vox misceatur, adsidente qui crebro dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.[4]

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:ITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifeIUCN Red ListWoRMS: Marine SpeciesFossilworksINPN France
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sturnum vulgarem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Sturnum vulgarem" apud Vicispecies.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Sturnus vulgaris: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Sturnus vulgaris est species avium passeriformium familiae Sturnidarum. Hic sturnus est circiter 20 centimetra longus, pennis nigris, aliquando punctis albis, cruribus roseis, rostro hieme nigro et aestate flavo. Iuvenes sunt fusciores adultis. Est avis garrula, praesertim cum congregatur, et clamorem non musicum sed varium facit. Facultas eius imitandi apud Plinium, auctores Mabinogii, ac Shakesperium notata est.

Huic speciei sunt circiter duodecim subspecies, quae in habitationibus apertis per Europam temperatam et Asiam occidentalem ova gignunt. Sturnus vulgaris in Australiam, Novam Zelandiam, Canadam, Civitates Foederatas, Mexicum, Peruviam, Argentinam, Falklandiam, Brasiliam, Chiliam, Uraquariam, Africam Australem, ac Viti introductus est.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA