dcsimg

Paracanthurus hepatus ( Latin )

provided by wikipedia LA

Paracanthurus hepatus est marinus familiae Acanthuridarum piscis, solus generis Paracanthuri piscis.[1][2] Corpus est cobaltinum una macula magna signatum, cauda flava. Corpus inferius in Oceano Indico occidentali medio est flavum (Debelius 1993). Ad 31 cm in sua habitatione naturali attinet.[1]

Distributio est lata, sed nusquam est piscis vulgaris. Invenitur per oceanos Indicum et Pacificum, praecipue in habitatione usitata supra saxa scopulosque curalii Africae Orientalis, Iaponiae, Magni Curalii Obicis, Novae Caledoniae, et Samoae.[1]

 src=
P. hepatus in aquario.

Iuvenis planctone praecipue vescitur; adultus, omnivorus, plankton etiam vescitur, sed algas quoque comedit. Ova gignuntur multo post meridiem et vesperi, cum piscis color pallescit.

In cultura humana

In commercio piscatorio, P. hepatus est nullius momenti; piscatores autem eum pro esca adhibent. Odorem fortem habet caro, quem ergo pro consumptione humana non magnopere aestimatur. Pisci ab homine consumpto, morbus ciguaterae potest crescere.

Iuvenis in aquario domestico conservatus quadraginta gallones? aquae salsae requirit; adultus, septuaginta quinque. Adulti multas Porphyrae aliarumque algarum species adrodunt; res quoque glaciatas, sicut mysidae et euphausiacea, comedere possunt. Curaliis et actiniariis non vescuntur.

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 "Paracanthurus hepatus". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. March 2007 version. N.p.: FishBase, 2007.
  2. "Paracanthurus hepatus". apud Integrated Taxonomic Information System

Bibliographia

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paracanthurum hepatum spectant.
Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Paracanthurus hepatus: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Paracanthurus hepatus est marinus familiae Acanthuridarum piscis, solus generis Paracanthuri piscis. Corpus est cobaltinum una macula magna signatum, cauda flava. Corpus inferius in Oceano Indico occidentali medio est flavum (Debelius 1993). Ad 31 cm in sua habitatione naturali attinet.

Distributio est lata, sed nusquam est piscis vulgaris. Invenitur per oceanos Indicum et Pacificum, praecipue in habitatione usitata supra saxa scopulosque curalii Africae Orientalis, Iaponiae, Magni Curalii Obicis, Novae Caledoniae, et Samoae.

 src= P. hepatus in aquario.

Iuvenis planctone praecipue vescitur; adultus, omnivorus, plankton etiam vescitur, sed algas quoque comedit. Ova gignuntur multo post meridiem et vesperi, cum piscis color pallescit.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA