Laticauda est genus anguium marinorum venenosorum familiae Elapidarum. Sunt animalia semiaquatica, quae squamas ventrales anguium terrestrium ad movendum in terra usitatas retinent, sed eis etiam sunt caudae remiformes ut facilius natent.[1] Saepe cum hydrophiinis, aliis reptilium aquaticorum animalibus, confunduntur; dissimiles autem omnino aquaticis anguibus marinis ovovivipari, Laticaudae sunt oviparae: in terram ire debent ad praedam concoquendam et ova ponenda.[2] Eis praeterea sunt separate origines evolutionariae in habitationibus aquaticis, Laticaudis ab aliis Elapidis Australasiae prius declinantibus.[3][4] Ergo, Laticaudae et angues marini sunt exemplum evolutionis convergentis in habitationibus aquatici intra Hydrophiinas. Laticaudae cum anguibus generis Bungari saepe confunduntur, qui non aquatici sunt.
Species Laticaudarum per insulas Asiae Meridianae et Meridiorientali inveniuntur, sese ab India in occidente usque ad Iaponiam in septentrione et ad usque Vitios in oriente et meridie extendentes. Plerumque in aquis litoralibus in et prope scopulos curalinos habitant.[5]
Octo species nunc agnoscuntur validae.[6][7]
Laticauda est genus anguium marinorum venenosorum familiae Elapidarum. Sunt animalia semiaquatica, quae squamas ventrales anguium terrestrium ad movendum in terra usitatas retinent, sed eis etiam sunt caudae remiformes ut facilius natent. Saepe cum hydrophiinis, aliis reptilium aquaticorum animalibus, confunduntur; dissimiles autem omnino aquaticis anguibus marinis ovovivipari, Laticaudae sunt oviparae: in terram ire debent ad praedam concoquendam et ova ponenda. Eis praeterea sunt separate origines evolutionariae in habitationibus aquaticis, Laticaudis ab aliis Elapidis Australasiae prius declinantibus. Ergo, Laticaudae et angues marini sunt exemplum evolutionis convergentis in habitationibus aquatici intra Hydrophiinas. Laticaudae cum anguibus generis Bungari saepe confunduntur, qui non aquatici sunt.