Tortricidae sunt magna papilionum familia, plus quam 9400 specierum descriptarum comprehendens, solum membrum superfamiliae Tortricoideorum. Multae species sunt pestes gravis ponderis oeconomici. Nomen Olethreutidae est synonymum iunius.
Inter Tortricidas sunt multae pestes gravis ponderis oeconomici, inter quas:
Vide etiam Cydiam deshaisianam.
Tortricidae habentur gravissima insectorum familia specierum quae malis vescuntur, quia noxa ab eis effecta est ponderis gravis et omnes plantae partes—fructum, gemmas, folia, surculos—implicat. In Novo Eboraco, plus quam septendecim Tortricidarum species ad productionum malorum spectantes pestes rite declaratae sunt.
Cydia pomonella foramina vermium (Anglice wormholes) in malis insigniter efficit. Ea, in Europa exorta, suam distributionem geographicam amplificavit, donec nunc in America Septentrionali et Australi, Africa Australi, Australia, et Nova Zelandia invenitur ubicumque mali excoluntur.