dcsimg

Scophthalmus maximus ( Latin )

provided by wikipedia LA

Scophthalmus maximus est species piscium familiae Scophthalmidarum, quae in aquis marinis vel salmacidis oceani Atlantici, maris Baltici, maris Mediterranei habitat.

Apud Romanos antiquos

Apud Romanos antiquos pisces similes bos, passer, rhombus appellabatur. Rhombus epulum elegans habebatur. Martialis de forma piscis dicit: "Quamvis lata gerat patella rhombum, / rhombus latior est tamen patella".[2] Iuvenalis historiam magni rhombi refert:

cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues.
destinat hoc monstrum cumbae linique magister
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo,
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti.
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
ne pereat.[3]

Plinius Secundus de his piscibus scribit "squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae",[4] atque "Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt—dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus, alii longi, ut murena, conger.[5]

Notae

  1. Golani, D.; Kada, O.; Nouar, A.; Quignard, J.P.; Cuttelod, A. (2011). "Scophthalmus maximus". The IUCN Red List of Threatened Species 2011: e.T198731A9089507 Downloaded on 27 March 2018.
  2. Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 13.81 13.81.
  3. Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae 4.37–56.
  4. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 9.144.
  5. Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia 9.72.

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:ITISNCBIBiodiversityEncyclopedia of LifeWoRMS: Marine SpeciesFishBaseINPN France Wikispecies-logo.svg Vide "Scophthalmum maximum" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Scophthalmum maximum spectant.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Scophthalmus maximus: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Scophthalmus maximus est species piscium familiae Scophthalmidarum, quae in aquis marinis vel salmacidis oceani Atlantici, maris Baltici, maris Mediterranei habitat.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA