Mammalia[1] (-ium, n.) sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lac faciunt et partûs nutriunt; neocorticem, regionem cerebri; pilos vel comas; ac tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur a reptiliis avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones, decesserunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simias), Cetartiodactyla (ut balaenas, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocas).
Mammalia sunt sola animalia quae exstant cladi Synapsidorum, quae cum Sauropsidis (reptiliis avibusque) cladum Amniota componunt. Mammalia et Dinosauria (ita aves quoque) sunt amniota endothermica, nam temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, per evolutionem convergentem, orta est.
Nonnulla mammalia glandes sudoris habent, sed plurima non habent. Cerebrum systemata endothermica et circulationem sanguinis regulat, etiam cor quattuor cameris.
Classis mammalium comprehendit plus quam 5400 species in circa mille ducentis generum, centum quinquagenta tres familiis, et viginti novem ordinibus (hi numeri secundum schema classificationis variant).
Mammalia magnitudine variantur a Craseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, ad Balaenopteram musculum, 33 metra longum.
Hoc cladogramma Tarver et aliis (2016) nititur.[2]
Mammalia (-ium, n.) sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lac faciunt et partûs nutriunt; neocorticem, regionem cerebri; pilos vel comas; ac tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur a reptiliis avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones, decesserunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simias), Cetartiodactyla (ut balaenas, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocas).