dcsimg

Glycyrrhiza glabra ( Latin )

fornecido por wikipedia LA

Glycyrrhiza glabra (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum, nomine generico Graeco: γλυκύς 'dulcis' + ῥἰζα 'radix') est planta e cuius radice sapor aliquantulum dulcis, aliquibus hominibus culturisque gratus, extrahi potest, nominibus vel "glycyrrhiza" vel communius liquiritia.[2][3] Haec planta est legumen quod in Europa meridiana partibusque Asiae endemica est. In India Septentrionali mulaithi appellatur. Ad Pimpinellam anisum, Illicium verum, et Foeniculum vulgare, fontes compositorum saporificorum dulcedinis similis, non est cognata.

 src=
Glycyrrhiza glabra

Planta, herba familiae Fabacearum, est perennis quae ad 1 metrum alta crescit, foliis pinnatis circa 7–15 cm longis, 9–17 foliolis. Flores sunt 0.8–1.2 cm longi, purpurei ad caeruleos pallescentis, etiam ad albos, in inflorescentia laxa producti. Fructus est legumen oblongum, 2–3 cm longum, nonnulla continens semina.[4] Planta se rhizomatibus auget, quae se a radicibus ad 2 metra longa extendunt.

Sapor liquiritiae praecipue ex composito dulce anethola? ("trans"-1-methoxy-4-(prop-1-enyl)benzene)? appellato venit, aromatico composito aethere non saturato etiam in Pimpinella anisum, Foeniculo vulgari, et certis herbis aliis insito. Multum dulcedinis liquiritiae in glycyrrhizino, composito saccharo dulciore, inest.

Notae

  1. 1.0 1.1 GRIN
  2. Vegetius, De mulomedicina 4.9; Theodorus Priscianus, De diaeta 9. Vide s.v. "Liquiritia" in Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus
  3. "Licorice" in Merriam-Webster's Medical Dictionary (2007).
  4. A. Huxley, ed., New RHS Dictionary of Gardening (1992, ISBN 0-333-47494-5).

Bibliographia

Fontes antiquiores


Pinacotheca


licença
cc-by-sa-3.0
direitos autorais
Et auctores varius id editors
original
visite a fonte
site do parceiro
wikipedia LA

Glycyrrhiza glabra: Brief Summary ( Latin )

fornecido por wikipedia LA

Glycyrrhiza glabra (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum, nomine generico Graeco: γλυκύς 'dulcis' + ῥἰζα 'radix') est planta e cuius radice sapor aliquantulum dulcis, aliquibus hominibus culturisque gratus, extrahi potest, nominibus vel "glycyrrhiza" vel communius liquiritia. Haec planta est legumen quod in Europa meridiana partibusque Asiae endemica est. In India Septentrionali mulaithi appellatur. Ad Pimpinellam anisum, Illicium verum, et Foeniculum vulgare, fontes compositorum saporificorum dulcedinis similis, non est cognata.

 src= Glycyrrhiza glabra

Planta, herba familiae Fabacearum, est perennis quae ad 1 metrum alta crescit, foliis pinnatis circa 7–15 cm longis, 9–17 foliolis. Flores sunt 0.8–1.2 cm longi, purpurei ad caeruleos pallescentis, etiam ad albos, in inflorescentia laxa producti. Fructus est legumen oblongum, 2–3 cm longum, nonnulla continens semina. Planta se rhizomatibus auget, quae se a radicibus ad 2 metra longa extendunt.

Sapor liquiritiae praecipue ex composito dulce anethola? ("trans"-1-methoxy-4-(prop-1-enyl)benzene)? appellato venit, aromatico composito aethere non saturato etiam in Pimpinella anisum, Foeniculo vulgari, et certis herbis aliis insito. Multum dulcedinis liquiritiae in glycyrrhizino, composito saccharo dulciore, inest.

licença
cc-by-sa-3.0
direitos autorais
Et auctores varius id editors
original
visite a fonte
site do parceiro
wikipedia LA