dcsimg

Euglena ( latin )

fourni par wikipedia LA

Euglena est Eucaryotum unicellulare, vulgo "bestiola ocellata" dicta, ad classem Euglenozoòn pertinens.

Adhuc magis quam 1000 species Euglenarum descriptae sunt.

Euglenae nonnunquam vel plantae (quia complures chloroplasta habent (per endosymbiosim) vel animalia (quia flagello se movere possunt) esse arbitrantur.

Euglenae possunt cibum sumere velut animalia (partim heterotrophice), et possunt se alere velut plantae (partim autotrophice), et sunt species quae mixotrophe se alent. Euglenae possunt circumcludere cibi particulos ad illos devorandos (per phagocytosim). Multae Euglenae habent chloroplasta (vide et: plastida) et chlorophyllum a & b.

Euglenae nomen traxerunt ab macula ocellari, per quam se movere possunt ad lucem versus, videre quidem non possunt.

Euglenae praesertim aquam dulcem, at etiam aquam salsam et tellurem inhabitant. Vacuola eis est ad portionem salis in cellula gubernandam, quin prae osmosi nimis tumesceat ac displodeat.

Aqua siccante, euglenae putamine crasso circumdant se ipsae, et dormiunt (ut sporae) donec circumiecta commodior erunt.

Euglenae fissione multiplicantur velut amoebae. Nonnunquam usque formant inflorescentiam algarum, id est aquae superficies viridi colore obtegent.

Fontes

Nexus interni

Nexus externi

licence
cc-by-sa-3.0
droit d’auteur
Et auctores varius id editors
original
visiter la source
site partenaire
wikipedia LA

Euglena: Brief Summary ( latin )