dcsimg

Lupus ( Latin )

provided by wikipedia LA

Vide etiam paginam discretivam: Canis lupus (discretiva)

Lupus (binomen Canis lupus a Linnaeo anno 1758 statutum) est carnivorum familiae Canidarum et progenitor canum domesticorum.

Olim lupi per totum orbem terrarum aderant; nunc solum in America Septentrionali, Eurasia, et Oriente Medio adsunt. In silvis tundraicis, tescis arcticis, silva boreali, planis, et montibus habitant.

Lupi sunt longi circa 100-150 centimetra, quorum triens cauda est. Pondus ab 25 usque ad 60 chiliogrammata est; mares maiores sunt feminis. Corpus cursibus longis aptum est, thorace tenui et musculis fortibus dorsi crurisque.

Dicta et sententiae

Romani multis dictis lupos nominabant, exempli gratia:

 src=
Hanc sententiam Bonnae invenire potes: Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus.
  • "Lupum videre" est tacere, nam visus luporum vocem humanam perdere habebatur: "sed in italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens." (NH 8.37), "vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores Vergilii Eclogum 9, 53
  • "Lupus in fabula!" dicitur si quis de quo loqueris ex inopinato apparet.
  • "Lupum auribus tenere", hoc est esse in loco ancipite, scilicet quod siquis lupum auribus teneat, neque pertinere neque discedere sine periculo possit.
  • "Lupos apud oves custodes relinquere" sive "ovem lupo committere"
  • "Lupo agnum eripere", id est aliquid difficile facere.
  • "Homo homini lupus", id est homines ipsos esse hominum praedatores.
  • "Tantum curare quantum lupus numerum ovium" est omnino non curare.
  • "Lupa" saepissime indicat scortum, qua re animalia ipsa nonnumquam potius "lupi feminae" dicuntur ne sit confusio.
  • Lupulus est nomen plantae qua concoquitur cervisia.
  • Una cum lupis ululare.
  • multi credunt neminem callidiorem esse quam lupum.

Bibliographia

Nexus interni

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Lupus: Brief Summary ( Latin )