dcsimg

Pterygota ( Latin )

provided by wikipedia LA

Pterygota sunt subclassis insectorum quae insecta alata comprehendit, cum ordinibus insectorum quae alis secundarie carent, gregibus cuius maioribus olim erant alae, quas per evolutionem amiserunt.

Subclassis pterygotorum paene omnia insecta comprehendit, solis Hexapodorum ordinibus Archaeognathis Thysanurisque exclusis, duobus ordinibus qui alis antiquitus carebant. Etiam excluduntur tres ordines qui noniam habentur insecta: Protura, Collembola, et Diplura.

Systematica

Hic grex in duas infraclassesPalaeoptera, nunc late paraphyletica habita, et Neoptera—usitate divisus est. Incertus est modus subtilis quo Neoptera inter se cognata sint. Inter Neoptera, Exopterygota fortasse sint similis antiquiorum hemimetabolorum insectorum congeries sicut Palaeoptera inter omnia insecta; Endopterygota autem sunt holometabola et arte cognata, sed alia nonnullos clados ordinum cognatorum continere videntur, quorum status est incertus.

Systema sequens normis subtilioribus utitur quam systema supra consideratum, quod se ad greges fossiles non bene accommodat.

"Infraclassis Palaeoptera"

Probabiliter paraphyletica:

Infraclassis Neoptera

Superordo Exopterygota

Superordo Endopterygota

Neoptera ordines incertae sedis

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:ITISNCBIEncyclopedia of LifeWoRMS: Marine SpeciesFossilworks Wikispecies-logo.svg Vide "Pterygota" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pterygota spectant.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Pterygota: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Pterygota sunt subclassis insectorum quae insecta alata comprehendit, cum ordinibus insectorum quae alis secundarie carent, gregibus cuius maioribus olim erant alae, quas per evolutionem amiserunt.

 src= Insectum ordinis Ephemeropterorum